Skip to main content

Full text of "A. Persii Flacci Satirarum liber"

A. PERSII FLACCI 



SATIKARUM LIBER. 



EX RECENSIONE 



CAROLI FRIDERICI HERMANNI. 

MTHOUC UHWER81TY OF AMERICA. 

Ufiii Language and Utera^ t*W* 




^gjfc U"l*w** f^j^ 






// 



"^.:;H^8ton, 0.0' ..V'"' 



LIPSIAE 

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERL 
MDCCCXCI. 



Humanitiea 



lipsiae: typis b. g. teubneri. 



GODOFREDO BERNHARDY 



VIEO ILLUSTRISSIMO 



HUNC LIBELLUM 



PEOBAEI CUPIT 



EDITOR. 



PRAEFATIO. 



De Persio quidquid novimus fere habemus ex anti- 
qua vita, quam codices de commeniario Probi Valerii subla- 
tam praedicant, alii fortasse ad Suetonii Tranquilli librum 
de viris illustribus referre malent, quem tamen ipsum 
Probum auctorem sequi potuisse O. Jabnius in Ritschel. 
Parerg. Plautin. p. 618 et Th. Mommsenius in Comm. 
Soc. lit. Lips. T. I, p. 677 docte monuerunt; hanc igitur 
presse secutus, quoniam etiam de poeta ipso novae Sa- 
tirarum illius editioni aliquid praemitti redemtor honestis* 
simus voluit, quae mihi praeterea ad hanc praefationem 
pertinere visa sunt, aut literarum formis distincta ipsis ve- 
teris grammatici verbis interposui aut ad finem quanta 
potui brevitate subjeci. 

Natus igitur est Aulus Persius Flaccus pridie Nonas 
Decembres Fabio Persico Lucio Vitellio consulibus, qui an- 
nus erat p. Chr. n. 34, u. c. 787 ; decessit VIII Kalendas 
Becembres Publio Mario Asinio Gallo consulibus , id est p. 
Chr. n. 62, u. c. 815, unde ne duodetrigesimum quidem 
annum integrum eum complevisse intelligimus. Natus est 
in Etruria Volaterris eques Romanus, sanguine et affinitate 
primi ordinis viris conjunctus, quo ex genere non dubita- 
mus quin etiam Lucilii ille aequalis fuerit, quem Catulus 
apud Cic. Orat. II. 6. 25 omnium suae aetatis hommum 
doctissimum appellat eidemque nonnulli, teste Cic. Brut. 
26. 99, orationem a Fannio contra C. Gracchum habitam 
tribUebant; — decessit autem noster ad ociavum milliarium 
via Appia in praediis suis , quae sunt qui Sat. VI. 55 re- 
spici putant, quanquam alia quoque in Etruriae conti- 
guaeve Liguriae ora eum possedisse ex ejusdem satirae 
principio facile colligimus. Pater ejus Flaccus pupillum re- 
liquit moriens annorum fere sex\ Fulvia Sisennia mater nu- 
psit posiea Fusio equiti Romano et eum quoque extulit intef 



VI PRAEFATIO. 

paucos annos, unde probabile est nostrum in ipsis vitae 
primordiis domesticis calamitatibus conflictatum variis- 
que pueritiae suae rectoribus usum, mox destitutum, 
prius quam alii solent ad eam ingenii maturitatem per- 
venisse, quam in adolescentuli satiris non sine admira- 
tione deprehendimus. Studuil Flaccus usque ad annum duo- 
decimum aetatis suae Volaterris; deinde Romae apud gram- 
maticum Remmium Palaemonem , quem Sueton. 111. gramm. 
23 principem in sua professione locum tenuisse testatur; 
el apud rhetorem Verginium Flavum, etiam Quintiliano pas- 
sim commemoratum quemque Tacitus Ann. XV- 71, quia 
studia juvenum eloquentia fovisset, propter claritudinem 
nominis simul cum Musonio a Nerone urbe pulsum esse 
tradit. Sed et illius exilium post mortem demum Persii 
contigit et L. Annaei Cornuti, cujus hic, quum esset annorum 
sedecim, ita amicitia uli coepit, ut ab eo nusquam discederet; 
a quo quod vitae scriptor eum inductum aliquatenus in philo- 
sophiam esse ait, ipse Persius in quintae satirae principio 
cum tanta pietatis et grati animi testificatione confirmat, 
ut huic inter omnes poetici ardoris principatus concedi 
debeat. De ipso Cornuto pluribus disseruerunt et Ger. 
Joa. de Martini in Spec. inaug. Lugd. 1825. 8. et Fr. 
Osannus in Praef. libri de natura deorum ab ipso Gottin- 
gae 1844 editi: quorum in disputationibus hoc tantum 
miror, quod hominis Leptitani verum nomen Cornutum 
fuisse arbitrati sunt Phurnutumque , quempassim etScho- 
lia et codices praebent, adeo spreverunt, ut hanc nomi- 
nis formam ex solo pronunciandi vitio librariorumve er- 
rore repeterent; equidem ubi frequentem vocalis u in op- 
pidis Africae usum reputo, prorsus mihi persuadeo Afrum 
origine Phurnutum potius appellatum esse, donec in civi- 
tatem Eomanam Annaeorumque gentem receptus barba- 
ram vocem in latinae speciem converteret eodem exem- 
plo, quo principem Apostolorum Hebraeo nomine Sau- 
lum, Romano Paulum fuisse constat. Quae autem in ip- 
sius nostrae vitae codicibus mox incommodo loco inserta 
leguntur : nam Cornutus illo tempore tragicus fuit sectae poe- 
ticae, qui libros philosophiae reliquit , tam inepta sunt, ut eli- 
minari ea cum Bergkio in Zeitschr. f. Alterth. 1845, p. 



PRAEFATIO. VII 

125 , quam emendatricem operam ludi satius esse videa- 
tur ; mihi certe nec grammaticum pro tragico Prellerus ibid. 
1846, p. 43, nec tempore iragico Osannus in Philol. T. II, 
p. 384 probavit, utque concedam tragicum poetam Cor- 
nutum cum Welckero griech. Tragoed. p. 1457 haberi 
vix posse, illud tamen, quod rei unice convenire jam 
Pithoeus intellexit, quomodo cum literarum vestigiis con- 
ciliem, aegre invenio. Nimirum Stoicae sectae magister 
Cornutus fuit eaque disciplina etiam Persium ita imbuit, 
ut neque hujus satiras sine illius philosophiae notitia in- 
telligere possis neque Stoicae doctrinae sinceriorem in- 
terpretem facile invenias ; immo plurimas ejus disputatio- 
nes propius ad scholae praecepta quam ad ipsius vitae 
usum accedere haud immerito dixeris, utque sermonem 
Persii innumeris in locis ad Horatii imitationem confor- 
matum esse docta Casauboni sollertia comprobavit, ita 
sententias plerasque iisdem paene verbis apud Epictetum 
aliosque auctores Stoicos redire ejusdem commentarii ma- 
nifesto arguunt. Quod non in obtrectationem vel invi- 
diam Persio conflandam dictum esto, tanquam aliena 
magis quam sui ingenii virtute poeticam laudem adeptus 
sit ; cujus ingenuus fervor et vehementia summis quibus- 
que ausibus apta hac ipsa re apparet, quod etiam quae ex- 
trinsecus acceperat, ita in succum et sanguinem conver- 
tit, ut nisi aliunde edocti omnia ipsius inventa existima- 
remus; hoc tamen salvo ejus honore contendere mihi vi- 
deor, poetam illum a natura, satiricum ab arte potius et 
schola factum esse. 

Sed ut ex diverticulo in viam redeam, amicos Per- 
sius habuit a prima adolescentia Caesium Bassum poetam, quem 
solum Quintilianus X. 1. 96 dignum judicavit qui Hora- 
tio adjiceretur, et Calpurnium Staturam vel ut Casaubo- 
nus maluit Suram, qui vivo eo juvenis decessil, idem tamen, 
si Sarpium audimus Quaest. philol. p. 11 sqq., eclogarum 
scriptor, quae nunc Calpurnii Siculi nomine feruntur, 
quanquam id commentum nuper idoneis argumentis impug- 
natum est ; coluit autem ul patrem Servilium Nonianum, prin- 
cipem civitatis, ut appellatur a Plinio N. Histor. XXVHL 
5, quem et morum probitate et dicendi facultate inter 



VIII PRAEFATIO. 

paucos clarum certatim veteres laudibus suis extulerunt, 
cf. Quintil. X. 1. 102, Plin. Epist. I. 13. 7, Tac. Ann. 
XIV. 19 etc, eidemque, ut videtur, Plotii Macrini noti- 
tiam debuit, hominis sane eruditi, ut Scholiastae verbis utar 
ad Sat. II. initium, quae satira ipsi Macrino dedicata 
est, paternoque se affeclu diligentis, qui in domo Servilii didice- 
rat, a quo agellum comparaverat indulto sibi pretio aliquanto. 
Praeterea cognovit per Cornutum etiam Annaeum Lucanum, 
Pharsaliae scriptorem notissimum, aequaevum auditorem 
Cornuti; sed quamvis suppar aetate Lucanus, quem p. Chr. 
a. 38 natum fuisse constat, adeo mirabatur scripta Flacci, 
ut — si recte Prellerus 1. c. grammatici verba ex libro- 
rum vestigiis restituit — vix retinerei se recitantem a cla- 
more, quin illa esse vera poemata diceret, sua ipse ludificaret 
(vel suos sc. versus ludos faceret). Sero cognovit et Senecam, 
sed non ut caperetur ejus ingenio, quod ut in adolescente 
Stoicae sectae et ipso dedito mirum videri possit, propius 
intuenti magnam et incorruptam hujus judicii sanitatem 
approbabit, ut qui jam tum intellexerit , quod posteri de 
Seneca judicarunt, in scriptis ejus res atque sententias 
aut inepto inanique impetu esse aut levi et quasi dicaci 
argutia, eruditionem autem vernaculam et plebejam nihil- 
que ex veterum scriptis habentem neque gratiae neque 
dignitatis, cf. Gell. N. Att. XII. 2. Denique usus est apud 
Cornutum duorum convictu virorum et doctissimorum et san- 
ctissimorum acriter tum philosophantium , Claudii Agathini (ita 
enim Osannus p. xviii librorum lectionem Ag aturri?ii docte 
emendavit) medici Lacedaemonii et Pelronii Aristocratis Ma- 
gnetis , quos unice miratus est et aemulatus , quum aequales es- 
sent, Comuti minores id est discipuli et ipsi. Idem etiam decem 
fere annos summe dilectus a Paeto Thrasea est, ita ut pere- 
grinaretur quoque cum eo aliquando, cognatam ejus Arriam ha 
bente uxorem, filiam illius, quae marito exemplum mortis 
simul et solatium fuit, cf. Plin. Epist. III. 11 et 16 deque 
ipso Thrasea praeter alios multos "Wexium ad Tacit. 
Agric. p. 210 et Schmidt G-esch. d. Denk- und Grlaubens- 
freiheit im ersten Jahrh. p. 352 sqq. 

Haec hactenus de-adolescentia Persii et familiaribus, 



PRAEFATIO. rX 

quorum omnium eam conditionem atque indolemfuisseap~ 
paret, ut illorum consuetudine morum ejus candor simul cum 
mentis acumine aleretur, temporum autem depravationi eum 
eo infestiorem reddi necesse esset, quo rariorahaeeexempla 
in tanta scelerum omnis generis fertilitate ad eam perfe- 
ctae et absolutae virtutis imaginem accedere videret, quam 
ex Stoica disciplina imbibisset; eoque solo pacto expli- 
catur, quomodo adolescens jam ad tantum vitae commu- 
nis fastidium pervenire potuerit, ut poeticam facultatem, 
quae in ipso esset, ad satiras potissimum scribendas , hoc 
est ad illud poesis genus conferre vellet, quod, ut ipse 
profitetur, indignationis evomendae magis quam lectorum 
alliciendorum causa capesseretur. Ipse enim , si vitae 
scriptorem sequimur, fuit morum lenissimorum , verecundiae 
virginalis, formae pulchrae, pietatis erga matrem et sororem et 
amitam exemplo sufficientis , idem frugi et pudicus; qui ubi 
circa HS vicies malri et sorori reliquit , scriptis tantum ad ma- 
trem codicillis Cornuto rogavit ut daret sestertia, ut quidam, 
centum, ut alii volunt, argenli facti pondera viginti, et libros circa 
septingenios Chrysippi — tot enim hunc revera scripsisse 
testatur etiam Diog. L. VII. 180 — sive biblioihecam suam 
omnem; verum a Cornuto sublalis libris pecuniam, sororibus, 
quas frater heredes fecerat, reliquit. Ita codices, quorum in 
lectione si quid offendit, scriptoris negligentiae tribuen- 
dum esse videtur; nunc demum haud scio an sententia- 
rum ordo antiquus turbatus sit, neque statim ad scripta 
Persii transilire sed ita velut transitum munire debea- 
mus, ut quae vulgo in fine demum leguntur, huc trans- 
feramus : decessit autem vitio stomachi anno aetatis tricesimo, 
nimirum ex vetere computandi more, quo numerorum 
termini utrimque tanquam integri comprehenduntur, 
nisi haec quoque emendando ad accuratiorem numerum, 
quem supra posui, revocare praestat. Adolescentis certe 
mortem describi sequentia docent, ubi grammaticus: 
sed, inquit, mox ut a schola et magislris divertit, lecto libro 
Lucilii decimo vehementer saliras componere studuit: cujus li- 
bri principium imilatus est — fortasse in ipsius satirae pri- 
mae exordio, etsi illum versum Scholiasta de primo potius 
Lucilii translatum esse tradit — sibiprimo, mox omnibus 



X PRAEFATIO. 

detracturus, cum tanta receniium poetarum et oratorum insecta- 
tione, ut etiam Neronem illius temporis principem culpaverit, 
cujus versus in Neronem quum ita se haberet: auriculas asini 
Mida rex habet, in eum modum a Cornuto, ipso jam tum mor- 
tuo (sic Prellerus 1. c. p. 44: codd. ipso tantummodo), est 
emendatus: auriculas asini quis non habet? ne hoc Nero in se 
dictum arbitraretur. Quanquani de ipsa hujus fabulae au- 
ctoritate si ex ea fide existimandum est, quae illi ex cri- 
tica ejus loci quem spectat conditione accedere videatur, 
haud profecto magna existet nec multum abest, quin quid- 
quid in his ad Sat. I. 121 pertineat, cum Breitingero et 
F. C. R. Eittero tanquam scioli commentum ex prava 
illius loci interpolatione petitum ab antiquae vitae cor- 
pore abscindenda et eliminanda esse censeam; cf. Lect. 
Pers. II, p. 11. Omnino nihil aut a Persii persona aut ab 
ipsius satirae indole et dignitate alienius cogitari potest, 
quam si quis illius aculeos , quod olim in quarta maxime 
satira, nuper etiam in aliis temptatum est, ab universa 
vitae humanae notatione ad tecta unius hominis ludibria 
detorqueat; quem etsi concedimus non reipublicae magis 
quam corruptelae sui saeculi principem et velut antesi- 
gnanum ab hujus reprehensione eximi nec ipsum potuisse, 
Persio tamen nunquam eam injuriam faciemus , ut candi- 
dissimum adolescentem satiricae poesis gravitate ad libel- 
los famosos abusum esse Luciliique et Horatii nomina 
venenatorum telorum officinae praefixisse credamus. 

Longe vero alia causa est eorum quae ad totius li- 
belli fortunam et originem pertinentia vulgo antecedunt, 
nec solum illud ipso satirarum habitu et orationis genere 
commendatur: et raro et tarde scripsit; sed etiam sequen- 
tia non est cur in dubitationem vocemus : hunc ipsum li- 
brum imperfectum reliquit, modo ita haec intelligamus , ut, 
si diutius vixisset, etiam plures eum satiras additurum 
fuisse statuamus, non ut ipsas quae exstant rudes et im- 
politas habitas esse existimemus. Id ipsum adeo est quod 
grammaticus versus aliquot demptos esse ait idtimo libro , ut 
quasi finitus esset, novae videlicet satirae principium, quod 
premere Cornutus, quam inchoatum et affectum publicare 
maluit. Hic enim , ut deinceps legimus, mortuo Persio li- 



PRAEFATTO. XI 

bellum leviter relractavit et Caesio Basso petenti, nt ipse ede- 
ret, tradidit edendum; quem jam tum carminibus editis 
clarum et conspicuum fuisse ipsius Persii appellatio in 
satirae sextae initio satis ostendit, neque boc ipso argu- 
mento uti recuso ad tuendam lectionem v. 6 egregius lu- 
sisse senex , quam ex optimo codice Lugdunensi olim eru- 
tam etiam nunc in ordinem recipere non dubitavi. Quam- 
vis enim Persii ab hujus adolescentia amicum fuisse Bas- 
sum modo legerimus, aequalem tamen Persii fuisse, quod 
plerique statuerunt , inde non sequitur 5 immo planissime 
grammaticus posterius demum ad aequales Persii familia- 
res transit; Bassum, si jam tum poetae nomen meruerat, 
provectiorem aetate fuisse necesse est , sive maxime tunc, 
quum amicitiam cum Persio adolescentulo junxit, inter 
juvenes censebatur, hoc moriente facile quinquagesimum 
annum attigisse poterat, cui aetatis gradui Eomani sine 
ulla dubitatione senectutem concesserunt, cf. Cic. Att. VI. 
6, Horat. Satir. II. 1. 34, Liv. XXX. 30, Stat. Silv. IV. 
9. 20. De aliis Persii scriptis quae grammaticus compe- 
rerat, his verbis narrat : scripserat etiam Flaccus in puerilia 
praetextam Vescio — vel quocunque alio nomine haec fa- 
bula fuit, quam Heinrichius Restionem, Duntzerus Bef 
cium, Prellerus ex alius Scholii vestigiis Nasicam, proxime 
denique ad literarum ductus accedens Hertzius (philol. 
klin. Streifzug 1849, p. 27) ex Liv. IX. 25 Vesciam in- 
scribi maluit — et odoiTtOQixmv Kbrum unum et paucos in so- 
crum Thraseae, Arriam matrem, versus, quae se anie virum oc- 
ciderat ; sed ea omnia, inquit, auctor fuit Cornutus matri ejus 
ul aboleret, idque consilium ratum fuisse vel inde apparet, 
quod jam proximae aetatis auctores unum tantum, quod 
nos quoque tenemus, sex satirarum volumen noverunt; 
cf. Quintil. X. 1. 94: multum et verae gloriae qnamvis uno 
libro Persius meruit, et Martial. IV. 28. 7: 

saepius in libro memoratur Persius uno, 

quam levis in tota Marsus Amazonide. 

At enim hunc , ut ait grammaticus , editum librum con- 

tinuo mirari et diripere homines coeperunt, ejusque studii per 

omnia deinceps saecula propagati nobis quoque testes et 

codices sat multi antiquique et Scholia supersunt, quae etsi 



XII PRAEFATIO. 

Cornuti nomen immerito prae se ferunt, tamen ad eam ae- 
tatem ascendunt, quae non modo omnes quotquot exstant 
codices longe superet , sed etiam puriores genuinae anti- 
quitatis fontes quam hi ipsi adire potuisse videatur. Nam 
quod Otto Jahnius in editione majore ipsam Scholiorum 
auctoritatem adeo elevare conatus est, ut ea ad undecimi 
usque saeculi ineptias deprimeret, virum integerrimum si- 
mul et eruditissimum , cui Persius uni plus quam superi- 
oribus omnibus in unum collectis debet , illius judicii er- 
rorem dudum abjecisse confido , postquam et Osannus 1. 
c. p. LXII sqq. complura docte contra illum monuit et 
nos tum in Prooem. lect. Grott. 1846 vel Isidori aetatem 
Scholia nostra excedere, tum in disp. de Scholiorum ad 
Juvenalem genere deteriore lectionibus aestivis a. 1849 
praemissa tantum inter haec et Pseudo - Cornutiana ad 
Juvenalem interesse demonstravimus , ut omne illius co- 
naminis fundamentum labefactatum sit. Ne quis autem 
ipsi quam nos tuemur Scholiorum aetati Barcinonensem 
satirarum recensionem aequiparet , quam a nescio quo Fl. 
Julii Herennii Sabini V- C. protectore domestico a. p. Chr. 
402 institutam antiquissimi codices Montispessulanus et 
Romanus subscriptione sua testantur, hujus recensionis, 
etiam si maxime Scholiorum aetatem superet, ipse sub- 
scriptor fidem insigniter minuit fatendo se sine antigrapho 
emendare iemptasse; ipsi denique quotquot exstant codices, 
si ab exiguo palimpsesti fragmento Vaticano discesseris, 
intra nonum vel decimum saeculum scripti sunt; quae 
quum ita sint, etiamnunc illud teneo, quod inLectionibus 
Persianis Marb. 1842 editis professus vel inventis anti- 
quissimis illis libris in Analectis de aetate et usuScholio- 
rum Persianorum denuo defendi, in constituenda Persii 
lectione principe loco Scholiorum atque his tacentibus 
demum quamvis bonorum codicum testimonia audienda 
esse. Quanquam ne horum quidem tantum ab illis dis- 
crimen exstat, ut sive quis nostras sive Jahnii rationes se- 
quatur, de satiris satis emendate legendis desperandum 
sit; immo tanta horum testimoniorum praestantia tantus- 
que in plurimis et gravissimis locis consensus est, ut quod 
jam ante hos viginti annos inEphem. Schol. Darmst. 1833, 



FRAEFATIO. XIII 

p. 317 quasi divinans prae me tuli, nunc planissiine con 
firmatum videamus, quidquid ad Persii salutem facien- 
dum restet, multo minus ad critici quain ad interpretis 
officium pertinere. Interpreti enim quum multae aliae 
difficultates , quae Persio cum ceteris suae aetatis scri- 
ptoribus et poetis communes sunt, tum haec peculiaris 
o bjicitur, cujus haud scio an unum inter veteres Heraclitum 
Ephesium xov <s%oxuvov appellatum ille aemulum habuerit 
(cf. Aristot. Ehetor. m. 5. 6, Theon. Progymn. 14 §. 18), 
ut passim ancipiti et obscura interpunctione laboret; in 
critica vero factitanda conjectariam opem vix unus alter- 
que locus desiderat, in lectionum autem varietate, si quis 
sana et incorrupta via incedat, tam raro haerebit, ut quum 
ante hos duodecim annos ego Jahniusque suo uterque 
judicio verba poetae emendare aggressi essemus, licet a 
diversissimis principiis profecti instrumentisque prorsus 
aliis usi in plerisque ad easdem lectiones deferremur, 
nunc autem, postquam et Jahnio in editione minore mea 
et mihi Jahniana subsidia praesto fuerunt, oppido pauci 
et minuti loci restent , in quibus mihi ab illo dissentiendum 
visum sit. Horum igitur enumeratione huic praefationi 
finem imponam, ita tamen, ut, ne quis me commentorum 
meorum tenaciorem esse existimet, simul eos admisceam, 
in quibus nunc ipse Jahnio auctore ab iis , quae in Le- 
ctionibus Persianis proposueram, discessi. 

Prol. 4 Heliconiadas Lect. HI, p. 2, Heliconidas Jahn. ; 
mihi poeta epicorum numeros dactylicos respexisse vide- 
tur. — V. 9 picamque et 12 refulgeat c. Jahnio; olim pi- 
casque et refulserit. — Sat. I. 6 examenve Lect. II, p. 8, 
examenque Jahn. — V- 8 ah c. Jahnio; olim at. — V. 9 
iunc, non tum, propter sequentium interpunctionem dudum 
a me commendatam, ubi v. 1 1 lunc nostri epanalepsis est. 
— V. 14 quod retinui; Jahnius quo, quod manifesto cor- 
rectori debetur; quanquam hunc excusat lectio v. 17 ab 
eo recepta leges, ubi cur ego legens servaverim, dixi Lect. 
H, p. 12. — V. 32 circa c. Jahnio; olim circum. — V. 66 
dirigat, non derigat, cum Schol. et libris plurimis. — V. 
74 quem... dictaturam Lect. H, p. 20; vestem dictatoriam 
dictaturam appellatetiamPlin. N. Hist. XVHI. 3 §. 20. — 



XIV PRAEFATIO. 

V. 76 Brisaei, non Brisei; cf. Steph. Byz. p. 186. — V 
81 istuc c. Vatic, istud Jahn. — V. 86 docias retinui, ne 
figurae epitheto suo carerent; doctus, quod cum Scaligero 
Jahnius praetulit, post antecedentia languet. — V. 97 
praegrandi c. Jahnio; olim vegrandi, antiqua varietate, 
quamtamen contra librorum consensum amplius nontueor. 
— V. 115 Muci c. eodem pro Muti; cf. Heusdii stud. crit. 
deLucilio p. 215. — Sat.II. 1 4 conditur scripsi cum Jahnio, 
quamvis supparem auctoritate ducitur olim tuitus; at cf. 
Chaeremon ap. Stob. Serm. LXVIII. 22: yvvalxcc baittuv 
kqeZttov s<Stcv 7] ya^eiv. — V. 42 grandes Lect. II, p. 26, 
vingues Jahn. ; at cf. grandes rhombos patinasque Hor. Sat. 
H. 2. 95, grandes ollas Juv. XIV. 171 , magisque dece* 
poetamvariare epitheta quam eodem sensu duo usurpare; 
nam pingues sunt crassae, cf. Weichert poet. reliqu. p. 26. 
Contra tucceta pro tucetis libenter ascivi; cf. Hildebr. ad 
Appul. H. 7, ad Arnob. H. 42. — V. 45 accersis Lect. 
fH,p. 10; arcessis Jahn. ; cf.WissowaLect. Tacitin. spec. 
H, p. 11 sqq. — V. 47 flammas cum Jahnio, non flamma 
vel flammis. — V. 54 exculias Lect. II. p. 28 ; excutiat 
Jahn. minus poetice, praesertim quum pectore laevo, si cor 
proprie intelligatur, abundet. — V. 61 ierris cum Jahnio; 
olim terras. — V. 62 hos Lect. IH. 11} hoc Jahn. ; nobis 
favet Kritz. ad Sallust. Jugurth. IV. 7. — V. 73 animi 
Lect. IH, p. 12; animo Jahn. ; genetivum tuebuntur etiam 
verba animi Juv. IV. 91. — Sat. IH. 13 quod retinui; sed 
Jahnius argutius quam verius. — V. 29 censoremve Lect. 
DJ, p. 13; censoremque Jahn. — V. 34 rursum Lect. HI, p. 
14, rursus Jahn. ; cf. Corte ad Lucan. I. 391. — V. 46 
dicere et insano Lect. H, p. 33; discere non sano Jahnius 
blanda specie; sed declamandi ineptias ridet, non di- 
scendi pigritiam excusat poeta, nec laudes magistri ad 
memoriam potius quam ad actionem spectarepoterant. — 
V. 56 deduxit, non diduxit; cf. Sat. V. 35 et Lect. II, p. 
35. — V. 60 in quo libri fere omnes; in quod Jahn. c. edi- 
tis; at cf. Lect. H, p. 36. Contra v. 67 et pro aut scri- 
bere c. Jahnio non dubitavi. — V. 68 quam Lect. H, p. 
37 ; qua Jahn. ; at ipsa regendi ars respicitur. — V. 78 
quod saiis esi sapio equidem praetuli , quod sapio satis esi 



PRAEFATIO. XV 

Jahnius; at nonne hoc etiam philosophus dicere poterat V 

— Sat. IV. 3 o Lect. II. p. 41 ; hoc Jahn. — V. 26 milvus 
oberrat Schol. librique optimi, alii oberret; Jahn. exunius 
vestigiis miluus errat. — V. 31 farratam ollam etiam nunc 
tueor Statii exemplo Silv. 1. 2. 146 : plauserunt limina cycni. 

— Y. 33 frigas pro figas quamvis optimorum testium con- 
sensu commendatum nec Jahnius in ordinem recepit, ne- 
que ego tantae hypallagae audaciam praestare sustinui ; 
quae tamen in Analectis p. 14 sqq. de universo loco dis- 
putavi, haud muto, Jahniumque certe hi mores scribendo 
summam eorum probasse laetor. — Sat. V. 8 Procnes nos 
cum antiquissimis libris , Prognes Jahnius ut Juv. VI. 644 ; 
idem tamen cycnum ibid. 145, utLachmann. in Lucret. III. 
7. — V. 13 stloppo Prisc. I. 10. 58, scloppo Jahnius, li- 
bros magis ut videtur quam suam persuasionem secutus. 

— V. 17 dicas Schol., dicis Jahn. contra quam ipse prius 
edidit, multoque certior conjunctivi ratio constat. — V. 
19 bullatis multis defendi Lect. I, p. 32, quibus adde cre- 
pantes adulationum bullas Sidon. Apoll. Epist. I. 7 ; Jahn. 
ampullaiis, quo caesuram perire dudum annotavi, nunc vel 
in ordinem recepit,Lachmannumtestatus adLucret. p. 413 ; 
ego vero malos versus vel optimis poetis interdum exci- 
disse nunquam negavi, bonos conjectando pessumdari 
licere etiam nunc pernego. — V. 26 his Lect. II, p. 48, 
hic Jahn. — V. 77 vappa lippus sine copula libenter cum 
Jahnio recepi; nonitem v. 117 in pro sub peciore, quo re- 
condita malitia multo vividius describitur. — V. 138 baro 
pro varo haud gravate admisi ; minus tutum v. 142 ni pro 
nisi visum est; v. 149 autem temperare mihi non potui, 
quin veteri meae conjecturae locum inter verba poetae 
darem, eo tantum temperamento adhibito , ut avidos in 
avido mutari facilius quam in avidi videretur; nummos 
vero, non nummi scribendum fuisse constanter defendo. 
Peragere enim esse consumere, nostrum durchbringen , ma- 
nifesto ostendit Sat. VI. 22, postulatque contrarium sui 
praecedens nulrieras; sicut autem nummos quincunx nu- 
trit, ita deunces eosdem peragere rectius quam ipsi ab 
illis peragi dicentur; utque per se veri absimile est su- 
dorem epitheto carere , ita avidus sudor commodissime de- 



XVI PRAEFATIO. 

clarabit mercatoris avaritiam, quae tamen tantum abest 
ut certum eventum habeat, ut haud raro majoris lucri cu- 
pidine eam pecuniamperdat, qua modico fenore collocata 
diu secure frui potuisset. — V. 159 ast plurimi, quod vel 
nonsequente tamen suo jureponrpoterat; hoc sequentenec 
hic nec II. 48 video cur languido et cedat. — V. 172 
accersar pro arcessat libris , qui fere omnes primam certe 
personam offerunt, negare Jahnius non debebat: mox au- 
tem v. 174 exieras nec nunc pro exieris et ne nunc eidem 
cum Ladewigio et Scheibio eo facilius concedo, quo ma- 
gis Horatii quoque editores in loco gemino Sat. II. 3. 
262 vacillare video; cf. Philol. V, p. 133. — Sat. VI. 9 
cognoscite pro cognoscere cum eodem recepi propter sequens 
jubet, quod imperativum respicit; ibidem vero v. 6 quod e 
codice Lugd. scripsi senex pro senes, superius jam tuitus 
sum, nec transpositionem hemistichiorum v. 37 et 41 plu- 
ribus commendare libet, quam quae in eandem sententiam 
jam Lect. II, p. 61 disputavi. Unum addo, potuisse sane 
etiam haec cinere ulterior metuas; at tu meus heres ab ipso 
Persio continuari, sed omissis tantum versibus 37 — 40, 
qui haud scio an posterius demum ad hunc locum acces- 
serint; iidem tamen quum certissimam poetae manum 
prae se ferant, hunc ipsum statuendum est adjectis illia 
eum potius sententiarum ordinem exsistere voluisse, quem 
singularum nexu arguente restitui. — V. 61 poscas Lect. 
III, p. 33; poscis Jahn.; at colligit tantum Persius fieri 
posse ut alter ad talem impudentiam progrediatur. — 
V. 66 repone elegantius utique est quam oppone; item ut 
opinor v. 69 coquatur quam coquetur , quorum utrumque 
Jahnius ipse in superiore editione praetulerat; nec v. 
79 depunge aut a libris aut a sensu adeo commendari ar- 
bitror, ut vel hac in voce Scholiorum auctoritatem Bar- 
cinonensi familiae posthabeam; reposui igitur depinge, 
quod nemo erit quin nunc ut alias pro describe dictum fa- 
cile intelligat. 

Scr. Gottingae d. II. Iun. a. MDCCCLIV. 



A. PERSII FLACCI 

SATIRARUM 

L I B E R. 



PROLOGUS. 

JNec fonte labra prolui caballino, 

Nec in bicipiti somniasse Parnasso 

Memini, ut repente sic poeta prodirem. 5 

Heliconiadasque pallidamque Pirenen 

Hlis remitto, quorum imagines lambunt 

Hederae sequaces: ipse semipaganus 

Ad sacra vatum carmen affero nostrum. 

Quis expedivit psittaco suum %ccIqs 

Picamque docuit verba nostra conari? 

Magister artis ingenique largitor 10 

Venter, negatas artifex sequi voces, 

Quod si dolosi spes refulgeat nummi, 

Corvos poetas et poetridas picas 

Cantare credas Pegaseium nectar. 



S A T I R A I. 

curas hominum! o quantum est in rebus inane! 
Quis leget haec? — ■ Min' tu istud ais? nemo hercule ! — 

Nemo? — • 
Vel duo, vel nemo. — Turpe et miserabile! — • Quare? 
Ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem 
Praetulerint? nugae! non, si quid turbida Roma & 

Elevet, accedas, examenve improbum in illa 

PERS. SAT. 1 



2 PEESII 

Castiges trutina, nec te quaesiveris extra. 
Nam Romae quis non — ? ah si fas dicere! sed fas; 
Tunc, quum ad canitiem et nostrum istud vivere triste 
Aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis, 10 

Quum sapimus patruos ; tunc tunc — ignoscite , nolo ; 
Quid faciam? sed sum petulanti splene — ■ cachinno. 

Scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber, 
Grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet; 
Scilicet haec populo pexusque togaque recenti J5 

Et natalicia tandem cum sardonyche albus 
Sede legens celsa, liquido quum plasmate guttur 
Mobile collueris, patranti fractus ocello. 
Hic neque more probo videas nec voce serena 
Ingentes trepidare Titos, quum carmina lumbum 20 

Jntrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu. 
Tun', vetule, auriculis alienis colligis escas? 
Auriculis, quibus et dicas cute perditus ohe! — • 
Quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus 
Innata est, rupto iecore, exierit caprificus? — 25 

En pallor seniumque! mores! usque adeone 
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? — 
At pulchrum est digito monstrari et dicier hic est! 
Ten' cirratorum centum dictata fuisse 
Pro nihilo pendas?/- Ecce inter pocula quaerunt 30 
Romulidae saturi, quid dia poemata narrent. 
Hic aliquis , cui circa humeros hyacinthina laena est, 
Rancidulum quiddam balba de nare locutus, 
Phyllidas, Hypsipylas, valum et plorabile si quid, 
Eliquat, ac tenero supplantat verba palato. 35 

Assensere viri; nunc non cinis ille poetae 
Felix? non levior cippus nunc imprimit ossa? 
Laudant convivae; nunc non e manibus illis, 
Nunc non e tumulo fortunataque favilla 
Nascentur violae? — ■ Rides, ait, et nimis uncis 40 

Naribus indulges; an erit qui velle recuset 
Os populi meruisse, et cedro digna locutus 
Linquere nec scombros metuentia carmina nec tus? — ■ 

Quisquis es, o, modo quem ex adverso dicere feci, 



SATIKA I. 6 

Non ego , quum scribo , si forte quid aptius exit — 45 

Quando haec 'Vara avis est — si quid tamen aptius exit, 

Laudari metuam, neque enim mihi cornea fibra est; 

Sed recti finemque extremumque esse recuso 

Euge tuum et belle. Nam belle hoc excute totum: 

Quid non intus habet? non hic est Ilias Atti 50 

Ebria veratro? non si qua elegidia crudi 

Dictarunt proceres? non quidquid denique lectis 

Scribitur in citreis? Calidum scis ponere sumen, 

Scis comitem horridulum trita donare lacerna, 

Et: verum, inquis, amo: verum mihi dicite de me. 55 

Qui pote? vis dicam? nugaris, quum tibi, calve, 

Pinguis aqualiculus protenso sesquipede exstet. 

Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit, 

Nec manus auriculas imitari mobilis albas, 

Nec linguae, quantum sitiat canis Appula, tantae! 60 

Vos , o patricius sanguis , quos vivere fas est 

Occipiti caeco, posticae occurrite sannae! 

Quis populi sermo est? quis enim, nisi carmina molli 
Nunc demum numero fluere , ut per leve severos 
Effundat iunctura ungues ? Scit tendere versum 65 

Non secus ac si oculo rubricam dirigat uno; 
Sive opus in mores, in luxum, in prandia regum 
Dicere, res grandes nostro dat Musa poetae. 
Ecce modo heroas sensus afferre videmus 
Nugari solitos graece, nec ponere lucum 70 

Artiiices nec rus saturum laudare, ubi corbes 
Et focus et porci et fumosa Palilia foeno, 
Unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti, 
Quem trepida ante boves dictaturam induit uxor 
Et tua aratra domum lictor tulit — • euge poeta! 75 

Est nunc Brisaei quem venosus liber Acci, 
Sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur 
Antiopa, aerumnis cor luctificabile fulta? 
Hos pueris monitus patres infundere lippos 
Quum videas, quaerisne, unde haec sartago loquendi 80 
Venerit in linguas, unde istuc dedecus, in quo 
Trossulus exsultat tibi per subsellia levis? 

1 * 



4 PERSII 

Nilne pndet capiti non posse pericula cano 

Pellere, quin tepidum hoc optes audire decenter? 

Fur es, ait Pedio; Pedius quid? crimina rasis 85 

Librat in antithetis, doctas posuisse figuras 

Laudatur: bellum hoc! Hoc bellum? an, Romule, ceves? 

Men' moveat quippe et, cantet si naufragus, assem 

Protulerim? cantas, quum fracta te in trabe pictum 

Ex humero portes? verum nec nocte paratum 90 

Plorabit, qui me volet incurvasse querella. — 

Sed numeris decor est et iunctura addita crudis. 
Claudere sic versum didicit: Berecyntius Attis; 
Et: qui caeruleum dirimebat Nerea delphin; 
Sic: costam longo subduximus Appennino. 95 

Arma virum, nonne hoc spumosum et cortice pingui, 
Ut ramale vetus praegrandi subere coctum? — 
Quidnam igitur tenerum et laxa cervice legendum? 
^Torva mimaUoneis implerunt cornua bombis, 
Et raptum bitulo caput ablatura superbo 100 

Bassaris et lyncem Maenas flexura corymbis 
Euhion ingeminat; reparctbilis adsonat echo? 
Haec fierent, si testiculi vena ulla paterni 
Viveret in nobis? summa delulrnbe saliva 
Hoc natat in labris, et in*udo est Maenas et Attis, 105 
Nec pluteum caedit, nec demorsos sapit ungues. — • 

Sed quid opus teneras nibrdaci radere vero 
Auriculas? vide sis, ne maiorum tibi forte 
Limina frigescant; sonat hic de nare canina 
Littera. — Per me equidem sint omnia protinus alba; 110 
Nil moror. Euge! omnes, omnes bene mirae eritis res. 
Hociuvat? Hic, inquis, veto quisquam faxit oletum? 
Pinge duos angues: pueri, sacer est locus, extra 
Meiite ! discedo. Secuit Luc^liu^s urbem, 
Te Lupe, te Muci, et fenufnum fregit in iliis ; 115 

Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico 
Tangit et admissus circum praecordia ludit, 
Callidus excusso populum suspendere nasp; 
Men' muttire nefas? nec clam, nec cum scrobe, nusquam? 
Hic tamen infodiam: vidi, vidi ipse, libelle: 120 



SATIRA II. ^ 

Auricula_s_ .asini gjiis non habet ? hoc ego op^ertum, 

Hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo 

Iliade. Audaci quicumgue afflate Cratino 

Iratum Eupolidem prae^randi cum sene palles, 

Aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis. 125 

Inde vaporala lector mjhi ferveat aure: 

Non hic, qui in crepidas Graiorum ludere gestit 

Sordidus, et lusco qui possit dicere lusce, 

Sese aliquem credens, Italo quod honore supinus 

Fregerit helninas Arreti aedilis iniquas; 130 

Nec qui abaco numeros et secto in pulvere metas 

3cit risisse vafer, multum gaudere paratus, 

Si Cynico barbam petulans nouaria vellat. 

His mane edictum, post prandia Calliroen do. 



SATIRA II. 

Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo, 

Qui tibi labentes apponit candidus annos; 

Funde merum genio. Non tu prece poscis emaci, 

Quae nisi seductis nequeas committere, divis; 

At bona pars procerum tacita lilbabiracerra. 5 

Haud cuivis promptum est murmurque humilesque susurros 

Tollere de templis et apertd viver^e voto. 

Mens bona, fctpta, ftdes, haec*cTare et ut audiat hospes; 

Illa sibi intftireum et sub lingua murmurat: si 

Ebulliat patruus, praeclarum funus!^.et: si 10 

Sub rastrp crep|t argenti mihi seria dextro 

Hercule! pupiliumve utinam, quem proximus heres 

Impello, expungam! namque est ^cabidsus, et acri 

Bile turhef . x Nerio iam tertia cdhditur uxor! — 

Haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis 15 

Mane caput bis terque et noctem flumine purgas? 

Heus age, responde — • minimum est quod scire laboro — 

De Iove quid sentis? estne ut praeponere cures 

Hunc — cuinam? cuinam? vis Staio? an scilicet haeres? 



6 PERSII 

Quis potior iudex, puerisve quis aptior qrbis? 20 

Hoc igitur, quo tu Iovis aurem impeilere temptas, 
Dic agedum Staio : pro I$ppiter! o bone, clamet, 
luppiter! at sese non clamet Iuppiter ipse? 
Ignovisse putas, quia, quum tonat, ocius ilex 
Sulfure discutitur sacro quam tuque domusque? 25 

An quia non fibris ovium Ergennaque iubente 
Triste iaces r lucis evitandumque bidental, 
Idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam 
Iuppiter| aut quidnam est, qua tu mercede deorum 
Em&ris auriculas? pulmbne et lactibus unctis? 30 

Ecce avia aut metuens divum matertera cunis 
Exemit puerum, frontemque atque uda labella 
Infami digito et Iustralibus ante salivis 
Expiat, urentes oculos inhibere perita; 
Tunc manibus quatit et spem macram supplice voto 35 
Nunc Licini in campos , nunc Crassi mittit in aedes : 
Hunc optet generum rex et regina; puellae 
Hunc rapiant; quidquid, calCaverit hic, rosa fiat! 
Ast ego nutrici non marido vota; negato, 
Iuppiter, haec illi, quamvis te albata rogarit. 40 

Poscis opem nervis corpusque fidele senectae: 
Esto age; sed grandes patinae tiiccetaque crassa 
Adnuere his superos vetriere Iovemque morantur. 
Rem struere exoptas caeso bove, Mercuriumque 
Accersis fibra: da fortunare Penates, 45 

Da fteciis et gregibus /*eiMm| ( ,quo, pessime, pacto, 
Tot tibi quum |n flammas i&nicum omenta liquescant? 
At tamen hicextis et opimo vincere ferto ?■*-»■ 
Intendit: iam crescit ager, iam crescit ovile^ 
lam dabitur, iam, iam! donec deceptus et exspes 50 
Nequiquam: fundo, suspiret , nummus in imo! 

Si tibi creterras argenti iifcusaque pingui 
Auro dona feram, siides et pectore laevo 
Excutias guttas, laetari praetfepidum cor. 
Hinc illud subiit, auro sacras quod ovato 65 

Perducis facies; nam fratres inter aenos 
Somnia pituita qui purgatissima mittunt, 



SATIEA III. 7 

Praecipui sunto sitque illis aurea barba. 

Aurum vasa Numae Saturniaque fin]Julit aera, 

Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat» 60 

curvae in terris animae et coelestium inanes! 

Quid iuvat, hos tempps npstros immitteremores, 

Et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa? 

Haec sibi corruptp casiam dissolvit olivo, 

Haec Calabrum coxtf vitiato ftiurlce Vfllus, 66 

Haec baccam conchae fasisse et sifingere venas 

Ferventis massae crudo de pulvere iussit. 

Peccat et haec, peccat: vitio tamen utitur; at vos 

Dicite, pontifices, in ^sancto quid facit aurum? 

Nempe hoc quod Veneri ddnatae a virgine pupae. 70 

Quin damus id superis, de magna quod dare lance 

Non possit magni Messallae lippa propago: 

Compositum ius fasque animi, sanctosque recessus 

Mentis, et incoctum generoso pectus honesto. 

Haec cedo ut admoveam templis, et farre litabo. 75 



SATIRA III. 

INempe haec assidue? iam clarum mane fenestras 

Intrat et angustas extendit lumine rimas; 

Stertimus indomitum quod despumare Falernum 

Sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra. 

En quid agis? — • Siccas insana canicula messes 5 

Iam dudum coquit et patula pecus omne sub ulmo est 

Unus ait comitum. — • Verumne? itane? ocius adsit 

Huc aliquis! nemon'? — Turgescit vitrea bilis: 

Findor — ut Arcadiae pecuaria rudere dicas. 

Iam liber et positis bicolor membrana capillis 10 

Inque manus chartae nodosaque venit arundo. 

Tunc querimur, crassus calamo quod pendeat humor, 

Nigra quod infusa vanescat sepia lympha; 

Dilutas querimur geminet quod fistula guttas. 

miser inque dies ultra miser, hucine rerum 15 



8 PEESII 

Venimus? at cur non potius teneroque columbo 

Et similis regum pueris pappare minutum 

Poscis et iratus mammae lallare recusas? — 

An tali studeam calamo? — - Cui verba? quid istas 

Succinis ambages? tibi luditur; effluis amens; 20 

Contemnere! Sonat vitium percussa, maligne 

Respondet viridi non cocta fidelia limo. 

Udum et molle lutum es, nunc nunc properandus et acri 

Fingendus sine fine rota. Sed rure paterno 

Est tibi far modicum , purum et sine labe salinum — 25 

Quid metuas ? — • cultrixque foci secura patella. 

Hoc satis? an deceat pulmonem rumpere ventis, 

Stemmate quod Tusco ramum millesime ducis, 

Censoremve tuum vel quod trabeate salutas? 

Ad populum phaleras! ego te intus et in cute novi. 30 

Non pudet ad morem discincti vivere Nattae? 

Sed stupet hic vitio, fibris increvit opimum 

Pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto 

Demersus summa rursum non bullit in unda. 

Magne pater divum, saevos punire tyrannos 35 

Haud alia ratione velis, quum dira libido 

Moverit ingenium ferventi tincta veneno: 

Virtutem videant intabescantque relicta. 

Anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci, 

Et magis auratis pendens laquearibus ensis 40 

Purpureas subter cervices terruit, imus, 

Imus praecipites , quam si sibi dicat et intus 

Palleat infelix, quod proxima nesciat uxor? 

Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, 
Grandia si nollem morituri verba Catonis 4-5 

Dicere et insano multum laudanda magistro, 
Quae pater adductis sudans audiret amicis. 
lure ; etenim id summum , quid dexter senio ferret, 
Scire erat in voto; damnosa canicula quantum 
Raderet; angustae collo non fallier orcae; 5Q 

Neu quis callidior buxum torquere flagello. 
Haud tibi inexpertum curvos deprendere mores, 
Quaeque docet sapiens braccatis illita Medis 



SATIRA III. 9 

Porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus 

Invigilat, siliquis et grandi pasta polenta; 55 

Et tibi quae Samios deduxit liltera ramos 

Surgentem dextro monstravit limite callem. 

Stertis adhuc, laxumque caput compage soluta 

Oscitat hesternum, dissutis undique malis! 

Est aliquid quo tendis, et in quo dirigis arcum? 60 

An passim sequeris corvos testaque lutoque, 

Securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis? 

Helleborum frustra, quum iam cutis aegra tumebit, 

Poscentes videas: venienti occurrite morbo! 

Et quid opus Cratero magnos promittere montes? 65 

Discite , o miseri , et causas cognoscite rerum : 

Quid sumus, et quidnam victuri gignimur; ordo 

Quis datus, aut metae quam mollis flexus et unde; 

Quis modus argento, quid fas optare, quid asper 

Vtile nummus habet; patriae carisque propinquis 70 

Quantum elargiri. deceat; quem te deus esse 

lussit, et humana qua parte locatus es in re; 

Disce, nec invideas, quod multa fidelia putet 

In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris, 

Et piper et pernae, Marsi monumenta clientis, 75 

Menaque quod prima nondum defecerit orca. 

Hic aliquis de gente hircosa centurionum 
Dicat: Quod satis est sapio mihi; non ego curo 
Esse quod Arcesilas aerumnosique Solones, 
Obstipo capite et figentes lumine terram, 80 

Murmura quum secum et rabiosa silentia rodunt 
Atque exporrecto trutinantur verba labello, 
Aegroti veteris meditantes somnia, gigni 
De nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti. 
Hoc est, quod palles? cur quis non prandeat, hoc est? — 85 
His populus ridet, multumque torosa iuventus 
Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos. — • 
Inspice; nescio quid trepidat mihi pectus et aegris 
Faucibus exsuperat gravis halitus; inspice, sodes! 
Qui dicit medico, iussus requiescere, postquam 90 

Tertia compositas vidit nox currere venas, 



10 PERSII 

De maiore domo, modice sitiente Iagena, 

Lenia loturo sibi Surrentina rogabit. — - 

Heus, bone, tupalles! — ■ Nihil est. — Videas tamen istud, 

Quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis. — 95 

At tu deterius palles; ne sis mihi tutor; 

Iam pridem hunc sepeli: tu restas. — Perge, tacebo. — 

Turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur, 

Gutture sulfureas lente exhalante mefites; 

Sed tremor inter vina subit, calidumque trientem 100 

Excutit e manibus, dentes crepuere retecti, 

Uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris. 

Hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto 

Compositus lecto crassisque lutatus amomis 

In portam rigidas calces extendit: at illum 105 

Hesterni capite induto subiere Quirites. 

Tange, miser, venas et pone in pectore dextram. — • 
Nil calet hic. — Summosque pedes attinge manusque. — ■ 
Non frigent. — Visa est si forte pecunia, sive 
Candida vicini subrisit molle puella, 110 

Cor tibi rite salit? positum est algente catino 
Durum olus , et populi cribro decussa farina: 
Temptemus fauces! tenero latet ulcus in ore 
Putre , quod haud deceat plebeia radere beta. 
Alges, quum excussit membris timor albus aristas; 115 
Nunc face supposita fervescit sanguis et ira 
Scintillant oculi, dicisque facisque, quod ipse 
Non sani esse hominis non sanus iuret Orestes. 



SATIRA IV. 

item populi tractas? — ■ barbatum haec crede magistrum 

Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae — 

Quo fretus? dic magni pupille Pericli. 

Scilicet ingenium et rerum prudentia velox 

Ante pilos venit, dicenda tacendaque calles. 5 

Ergo ubi commota fervet plebecula bile, 



SATIRA IV. 11 

Fert animus calidae fecisse silentia turbae 
Maiestate manus. Quid deinde loquere? Quirites, 
Koc, puta, non iustum est, illud male^ rectius illud. 
Scis etenim iustum gemina suspendere lance 10 

Ancipitis librae; rectum discernis, ubi inter 
Curva subit, vel quum fallit pede regula varo, 
Et potis es nigrum vitio praefigere theta? 
Quiii tu igitur, summa nequiquam pelle decorus, 
Ante diem blando caudam iactare popello 15 

Desinis, Anticyras melior sorbere meracas! 
Quae tibi summa boni est? uncta vixisse patella 
Semper et assiduo curata cuticula sole? 
Exspecta, haud aliud respondeat haec anus. I nunc: 
Dinomaches ego sum, suffla, sum candidus — ■ esto; 20 
Dum ne deterius sapiat pannucia Baucis, 
Quum bene discincto cantaverit ocima vernae. 
Ut nemo in sese temptat descendere, nemo, 
Sed praecedenti spectatur mantica tergo! 
Quaesieris: Nostin' Vettidi praedia? — ■ Cuius? — ■ 26 

Dives arat Curibus quantum non milvus oberrat. — • 
Hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro, 
Qui, quandoque iugum pertusa ad compita figit, 
Seriolae veterem metuens deradere limum 
Ingemit: hoc bene sit! tunicatum cum sale mordens 30 
Caepe, et farratam pueris plaudentibus ollam 
Pannosam faecem morientis sorbet aceti ? — 
At si unctus cesses et figas in cute solem, 
Est prope te ignotus, cubito qui tangat et acrc 
Despuat: hi mores, penemque arcanaque lumbi 35 

Runcantem populo marcentes pandere vulvas! 
Tu quum maxillis balanatum gausape pectas, 
Inguinibus quare detonsus gurgulio exstat? 
Quinque palaestritae licet haec plantaria vellant, 
Elixasque nates labefactent forcipe adunca, 40 

Non tamen ista filix ullo mansuescit aratro. 
Caedimus, inque vicem praebemus crura sagittis. 
Vivitur hoc pacto; sic novimus. Ilia subter 
Caecum vulnus habes; sed lato balteus auro 



12 PERSII IV. 

Praetegit. Ut mavis, da verba et decipe nervos, 45 

Si potes. — . Egregium quum me vicinia dicat, 
Non credam? — ■ Viso si palles, improbe, nummo, 
Si facis in penem quidquid tibi venit amarum, 
Si puteal multa cautus vibice flagellas: 
Nequiquam populo bibulas donaveris aures. 60 

Respue, quod non es; tollat sua munera cerdo; 
Tecum habita: noris, quam sit tibi curta supellex. 



S A T I R A . V. 

Yatibus hic mos est, centum sibi poscere voces, 

Centum ora et linguas optare in carmina centum, 

Fabula seu moesto ponatur hianda tragoedo, 

Vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum. — 

Quorsum haec? aut quantas robusti carminis offas 5 

Ingeris, ut par sit centeno gutture niti? 

Grande locuturi nebulas Helicone legunto, 

Si quibus aut Procnes, aut si quibus olla Thyestae 

Fervebit, saepe insulso coenanda Glyconi; f 

Tu neque anhelanti, coqtiitur dum massa camino 10 

Folle premis ventos, nec clauso murmure raucus 

Nescio quid tecum grave cornicaris inepte, 

Nec stloppo tumidas intendis rumpere buccas. 

Verba togae sequeris iunctur^ pallidus acri, 

Ore teres modico , pallentes ra^ere mores 15 

Doctus^et ingenuo culpam defigere ludo. 

Hinc trahe quae dicas, mensasque relinque Mycenis 

Cum capite et pedibus , plebeiaque prandia noris. — 

Non equidem hoc studeo , bullatis ut mihi nugis 

Pagina turgescat, dare pondus idonea fumo. 20 

Secreti loquimur: tibi nunc, hortante Camena, 

Excutienda damus praecordia, quantaque nostrae 

Pars tua sit, Cornute, animae, tibi^ dulcis amice, 

Ostendisse iuvat: pulsa, dihoscere 7 cautus, 

Quid solidum crepet et pictae tectoria linguae. 25 



SATIRA V. 13 

His ego centenas ausim deposcere voces, 

Ut, quantum mihi te siriuoso in pectore fixi, 

Voce traham pura, totumque hoc verba^ resignent, 

Quod latet arcaria non enarrabile fibri^ 

Quum primum pavido custos mihi purpirra cessit, 30 

Bullaque succinctis Laribus donata pependit ; 

Quum blandi comites totaque impune Subura 

Permisit sparsisse oculos iam candidus umbo; 

Quumque iter ambiguum est et vitae nescius error 

Deducit trepidas ramosa in compita mentes, 35 

Me tibi supposui: teneros tu suscipis annos 

Socratico, Cornute, sinu; tum fallere sollers 

Apposita intortos extendit regula mores, 

Et premitur ratione animus vincique laborat, 

Artificemque tuo ducit sub pollice vultum. 40 

Tecum etenim longos memini consumere soles, 

Et tecum primas epulis decerpere noctes: 

Unum opus et requiem pariter disponimus ambo, 

Atque verecunda laxamus seria mensa. 

Non equidem hoc dubites, amborum foedere certo 43 

Consentire dies et ab uno sidere duci: 

Nostra vel aequali suspendit tempora Libra 

Parca tenax veri, seu nata fidelibus hora 

Dividit in Geminos concordia fata duorum, 

Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una: 50 

Nescio quod, certe est quod me tibi temperat astrum. 

Mille hominum species et rerum discolor usus; 
Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno. 
Mercibus hic Italis mutat sub sole recenti 
Rugosum piper et pallentis grana cumini, 55 

Hic satur irriguo mavult turgescere somno; 
Hic campo indulget; hunc alea decoquit; ille 
In Venerem putris ; sed quum lapidosa cheragra 
Fregerit articulos, veteris ramalia fagi, 
Tunc crassos transisse dies lucemque palustrem 60 

Et sibi iam seri vitam ingemuere relictam. 
At te nocturnis iuvat impallescere chartis; 
Cultor enim iuvenum purgatas inseris aures 



14 PERSII 

Friige Cleanthea: petite hinc puerique senesque 

Finem animo certum miserisque viatica canis! — > 65 

Cras hoc fiet idem. — • Cras fiet? — Quid? quasi magnum 

Nempe diem donas! — ■ Sed quum lux altera venit, 

lam cras hesternum consumpsimus : ecce aliud cras 

Egerit hos annos et semper paulum erit ultra. 

Nam quamvis prope te, quamvis temone sub un«r 70 

Vertentem sese frustra sectabere canthum, 

Quum rota posterior curras et in axe secundo. 

Libertate opus est, non hac, ut, quisque Velina 

Publius emeruit, scabiosum tesserula far 

Possidet. Heu steriles veri, quibus una Quiritem 75 

Vertigo facit! hic Dama est non tressis agaso, 

Vappa lippus et in tenui farragine mendax: 

Verterit hunc dominus, momento turbinis exit 

Marcus Dama: papae! Marco spondente recusas 

Credere tu nummos? Marco sub iudice palles? gO 

Marcus dixit: ita est; adsigna, Marce, tabellas. 

Haec mera libertas! hoc nobis pilea donant! — 

4n quisquam est alius liber, nisi ducere vitam 

Cui licet, ut voluit? licet ut volo vivere: non sum 

Liberior Bruto? — • Mendose colligis, inquit 85 

Stoicus hic aurem mordaci lotus aceto : 

Haec reliqua accipio ; licet illud et ut volo tolle. — 

Vindicta postquam meus a praetore recessi, 

Cur mihi non liceat, iussit quodcumque voluntas, 

Excepto si quid Masuri rubrica vetavit ? — 90 

Disce, sed ira cadat naso rugosaque sanna, 
Dum veteres avias tibi de pulmone revello. 
Non praetoris erat stultis dare tenuia rerum 
Officia atque usum rapidae permittere vitae : 
Sambucam citius caloni aptaveris alto. 95 

Stat contra ratio et secretam garrit in aurem, 
Ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo. 
Publica lex hominum naturaque continet hoc fas, 
Ut teneat vetitos inscitia debilis actus. 
Diluis helleborum, certo compescere puncto 100 

Nescius examen: vetat hoc natura medendi: 



SATIKA V. 15 

Navem si poscat sibi peronatus arator, 

Luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse 

Frontem de rebus. Tibi recto vivere talo 

Ars dedit, et veri speciem dinoscere calles, 105 

Ne qua subaerato mendosum tinniat auro? 

Quaeque sequenda forent, quaeque evitanda vicissim, 

Illa prius creta, mox haec carbone notasti? 

Es modicus voti? presso lare? dulcis amicis? 

Iam nunc astringas, iam nunc granaria laxes? 110 

Inque luto fixum possis transcendere nummum, 

Nec glutto sorbere salivam Mercurialem? 

Haec mea sunt, teneo, quum vere dixeris, esto 

Liberque ac sapiens, praetoribus ac Iove dextro. 

Sin tu, quum fueris nostrae paulo ante farinae, 115 

Pelliculam veterem retines et fronte politus 

A^stutam vapido servas sub pectore vulpem, 

Quae dederam supra, relego, funemque reduco: 

Nil tibi concessit ratio; digitum exsere, peccas, 

Et quid tam parvum est? sed nullo ture litabis, 120 

Haereat in stultis brevis ut semuncia recti. 

Haec miscere nefas; nec, quum sis cetera fossor, 

Tres tantum ad numeros satyrum moveare Bathylli. — 

Liber ego. — Unde datum hoc sentis, tot subdite rebus? 

An dominum ignoras, nisi quem vindicta relaxat? 125 

/ puer et strigiles Crispini ad balnea defer, 

Si increpuit, cessas nugator; servitium acre 

Te nihil impellit, nec quidquam extrinsecus intrat, 

Quod nervos agitet; sed si intus et in iecore aegro 

Nascuntur domini, qui tu impunitior exis 130 

Atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit herilis? 

Mane piger stertis. — • Surge , inquit Avaritia , heia 
Surge! — Negas; instat: Surge, inquit. — Non queo. — ■ 

Surge. — ■ 
Et quid agam? — Rogitas? en saperdam advehe Ponto, 
Castoreum, stuppas, ebenum, tus, lubrica Coa; 135 

Tolle recens primus piper ex sitiente camelo; 
Verte aliquid; iura. — ■ Sed Iuppiter audiet. — Eheu! 
Bara, regustatum digito terebrare salinum 



1 6 PERSLI 

Contentus perages, si vivere cum love tendis! — 
Iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas: 140 
Ocius ad navem! nihil obstat, quin trabe vasta 
Aegaeum rapias, nisi sollers Luxuria ante 
Seductum moneat: Quo deinde, insane, ruis? quo ? 
Quid tibi vis? calido sub pectore mascula bilis 
Intumuit, quam non exstinxerit urna cicutae? 145 

Tun mare transilias? tibi torta cannabe fulto 
Coena sit in transtro, Veientanumque rubellum 
Exha|et vap^ia laesum piceisessilis obba? 
Quidpetis? ut nummos, quos hic quincunce modesto 
Nutrieras, peragant avido sudore deunces? 150 

Indulge genio, carpamus dulcia! nostrum est 
Quod vivis; cinis et manes et fabula fies. 
Vive memor leti! fugit hora; hoc quod loquor inde est. — 
En quid agis? duplici in diversum scinderis hamo. 
Hunccine, an hunc sequeris? subeas alternus oportet 155 
Ancipiti obsequio dominos, alternus oberres. 
Nec tu, quum obstiteris semel instantique negaris 
Parere imperio, rupi iam vincula, dicas; 
Nam et luctata canis nodum abripit; ast tamen illi, 
Quum fugit, a collo trahitur pars longa catenae. — 160 
Dave, cito, hoc credas iubeo, finire dolores 
Praeteritos meditor — ■ crudum Chaerestratus unguem 
Adrodens ait haec — ■ an siccis dedecus obstem 
Cognatis? an rem patriam rumore sinistro 
Limen ad obscenum frangam, dum Chrysidis udas 165 
Ebrius ante fores exstincta cum face canto? — 
Euge, puer, sapias, dis depellentibus agnam 
Percute. — ■ Sed censen' plorabit, Dave, relicta? — 
Nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra. 
Ne trepidare velis atque artos rodere casses! 170 

Nunc ferus et violens; at si vocet, haud mora, dicas. — 
Quidnam igitur faciam? nec nunc, quum accersar et ultro 
Supplicet, accedam? — ■ Si totus et integer illinc 
Exieras, nec punc. — ■ Hic, hic, quem quaerimus, hic est, 
Non in festuca, lictor quam iactat ineptus. 175 

lus habet ille sui palpo, quem ducit hiantem 



SATIRA VI 17, 

Cretata ambitio? vigila et cicer ingere Iarge 

Rixanti populo, nostra ut Floralia possint 

Aprici meminisse senes; quid pulchrius? At quum 

Herodis venere dies , unctaque fenestra 180 

Dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae 

Portantes violas, rubrumque amplexa catinum 

Cauda natat thynni, tumet altja fidelia vino: 

Labra moves ; tacitus recutitaque sabbata palles. 

Tum nigri lemures ovoque pericula rupto, 185 

Tum grandes galli et cum sistro Tusca sacerdos 

Incussere deos inflantes corpora, si non 

Praedictum ter mane caput gustaveris alli. 

Dixeris haec inter varicoVos centuriones, 
Continuo crassum ridet Pulfennius ingens, 190 

Et centum Graecos curto centusse licetur. 



SATIRA YI. 

Admovit iam bruma foco te, Basse, Sabino? 

Iamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine chordae? 

Mire opifex numeris veterum primordia vocum 

Atque marem strepitum fidis intendisse latinae, 

Mox iuvenes agitare iocos et pollice honesto 5 

Egregius lusisse senex. Mihi nunc Ligus ora 

Intepet hibernatque meum mare, qua latus ingens 

Dant scopuli et multa litus se valle receptat. 

Lunai portum^ est operae, cognoscite, cives! 

Cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse 10 

Maeonides, Quintus pavone ex Pythagoreo. 

Hic ego securus vulgi et quid praeparet auster 

Infelix pecori, securus et angulus ille 

Vicini nostro quia pinguior, etsi adeo omnes 

Ditescant orti peioribus, usque recusem ]5 

Curvus ob id minui senio, aut coenare sine uncto, 

Et signum in vapida naso tetigisse lagena. 

Discrepet his alius: geminos, horoscope, varo 

PERS. SAT. 2 



18 PERSII 

Producis genio. Solis natalibus est qui 

Tingat olus siccum muria vafer in calice empta, 20 

Ipse sacrum irrorans patinae piper; hic bona dente 

Grandia magnanimus peragit puer. Utar ego, utar, 

Nec rhombos ideo libertis ponere lautus, 

Nec tenues sollers turdarum nosse salivas. 

Messe tenus propria vive et granaria, fas est, 25 

Emole; quid metuis? occa, et seges altera in herba est. 

Ast vocat officium: trabe rupta Bruttia saxa 

Prendit amicus inops, remque omnem surdaque vota 

Condidit Ionio; iacet ipse in litore et una 

Ingentes de puppe dei, iamque obvia mergis 30 

Costa ratis lacerae: nunc et de cespite vivo 

Frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret 

Caerulea in tabula. — ■ Sed coenam funeris heres 

Negliget, iratus quod rem curtaveris; urnae 

Ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum, 35 

Seu ceraso peccent casiae, nescire paratus. — 

Haec cinere ulterior metuas? — Et Bestius urget 

Doctores Graios : Ita fit, postquam sapere urbi 

Cum pipere et palmis venit, nostrum hoc maris expers; 

Foenisecae crasso mtiarunt unguine pultes. 40 

Tune bona incolumis minuas? — At tu, meus heres 

Quisquis eris, paulum a turba seductior audi: 

bone, num ignoras? missa est a Caesare laurus 

Insignem ob cladem Germanae pubis, et aris 

Frigidus excutitur cinis, ac iam postibus arma, 45 

lam chlamydes regum, iam lutea gausapa captis 

Essedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos. 

Dis igitur genioque ducis centum paria ob res 

Egregie gestas induco; quis vetat? aude. 

Vae, nisi connives! oleum artocreasque popello 50 

Largior; an prohibes? dic clare! Non adeo, inquis, 

Exossatus ager iuxta est. Age, si mihi nulla 

Iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis 

Nulla manet patrui, sterilis matertera vixit, 

Deque avia nihilum superest, accedo Bovillas 55 

Clivumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres. — 



SATIRA VI. 19 

Progenies terrae ? — Quaere ex me , quis mihi quartus 
Sit pater: haud prompte, dicam tamen; adde etiam unum, 
Unum etiam: terrae est iam filius, et mihi ritu 
Manius hic generis prope maior avunculus exit. 60 

Qui prior es, cur me in decursu lampada poscas? 
Sum tibi Mercurius; venio deus huc ego ut ille 
Pingitur; an renuis? vin' tu gaudere relictis? 
Deest aliquid summae: minui mihi; sed tibi totum est, 
Quidquid id est. Ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quon- 

dam 65 

Legarat Tadius, neu dicta repone paterna: 
Fenoris accedat merces; hinc exime sumptus! — • 
Quid reliquum est? — Reliquum? nunc, nunc impensius 

unge, 
Unge, puer, caules! mihi festa luce coquatur 
Urtica et fissa fumosum sinciput aure, 70 

Tt tuus iste nepos olim satur anseris extis, 
Quum morosa vago singultiet inguine vena, 
Patriciae immeiat vulvae? mihi trama figurae 
Sit reliqua, ast illi tremat omento popa venter? 
Vende animam lucro, mercare atque excute sollers 75 
Omne latus mundi, nec sit praestantior alter 
Cappadocas rigida pingues plausisse catasta; 
Rem duplica. — Feci; iam triplex, iam mihi quarto, 
Iam decies redit in rugam: depinge, ubi sistam. — 
Inventus, Chrysippe, tui finitor acervi. 80 



ONOMASTHM PERSIAMIM. 



Accius I. 76. 
Aegaeum V. 142. 
Anticyra IV. 16. 
Antiopa I. 78. 
Appenninus I. 95. 
Arcadia III. 9. 
krcesilas III. 79. 
Arretium I. 130. 
Attis I. 93. 
Attius I. 50. 
Bassaris I. 101. 
Bassus VI. I. 
Bathyllus V. 123. 
Baucis IV- 21. 
Berecyntius I. 93. 
Bestius VI. 37. 
Bovillae VI. 55. 
Brutus V. 85. 
Bruttius VI. 27. 
Caesonia VI. 47. 
Calaber II. 65. 
Calliroe I. 134. 
Cappadox VI. 77. 
Cato III. 45. 
Chaerestratus V. 162. 
Chrysippus VI. 80. 
Chrysis V. 165. 
Cleanthes V. 64. 
Coa V. 135. 
Cornutus V. 23. 37. 
Crassus II. 36. 
Craterus III. 65. 
Cratinus I. 123. 
Crispinus V. 126. 



Cures IV. 26. 

Dama V. 76. 

Davus V. 161. 168. 

Dinomache IV. 20. 

Ennius VI. 10. 

Ergenna II. 26. 

Eupolis I. 124. 

Falernum III. 3. 

Flaccus I. 116. 

Floralia V. 178. 

Glycon V. 9. 

Helicon V. 7. 

Heliconiades prol. 4. 

Hercules II. 12. 

Herodes V. 180. 

Hypsipyle I. 34. 

Ianus I. 58. 

Ilias I. 50. 

Ionium VI. 29. 

Iuppiter H. 22. 40; V. 50. 137 

Labeo I. 4. 

Lares V. 31. 

LicinusJI. 36. 

Ligus VI. 6. 

Lucilius I. 114. 

Luna VI. 9. 

Lupus I. 115. 

Macrinus H. 1. 

Maenas I. 101. 

Maeonides VI. 11. 

Manius VI. 56. 

Marcus V. 79. 

Marsus III. 75. 

Masurius V. 90. 



INDEX. 



21 



Medi III. 53. 
Melicerta V. 103. 
Mercurialis V. 112. 
Mercurius II. 44; VI. 62. 
Messala II. 72. 
Mimalloiieus I. 99. 
Mucius I. 115. 
Mycenae V. 1' * 
Natta III. 31. 
Nereus I. 94. 
Nerius II. 14. 
Numa II. 59. 
Orestes III. 118. 
Pacuvius I. 77. 
Palilia I. 72. 
Parnassus prol. 2. 
Parthus V. 4. 
Pedius I. 85. & 
Pegaseius prol. 14. 
Pericles IV. 3. 
Phyllis I. 34. 
Pirene prol. 4. 
Polydamas I. 4. 
Pontus V. 134. 
Procne V. 8. 
Publius V. 74. 
Pulfennius V. 190. 
Pythagorcus VI. 11. 
Quintius I. 73. 



Quintus VI. 11. 
Remus I. 73. 
Rhenus VI. 47. 
Roma I. 5. 
Romulidae I. 37. 
Romulus I. 87. 
Sabinus VI. 1. 
Samius III. 56. 
Saturnius II. 59. 
Saturnus V. 50. 
Siculus III. 39. 
Socraticus V. 37. 
Solon III. 79. 
Stajus II. 19. 
Subura V. 32. 
Surrentina III. 93. 
Tadius VI. 66. 
Thyestes V. 8. 
Tiberinus II. 15. 
Titus I. 20. 
Troiades I. 4. 
Tuscus n. 60; III. 28» 
Umber III. 74. 
Vejentanum V. 147. 
Velina V. 73. 
Venus II. 70; V. 58. 
Vestales II. 60. 
Vettidius IV. 25. 
Virbius VI. 56. 



B, G. Teubners 

Schnlausgaben griechischer und lateinischer Klassiker 
mit deutschen erklarenden Anmerkungen. 

Die mit * bezeichneten Bande sind auch gebunden zu haben. 



A.66ChjlOB , A.gamem.y.Enger. 2.Aufl. 

Perser von Teuffel. 3. Aufl. v. 

Wecklein 

Prometheusv. Wecklein. 2. Aufl. 

Schmidt 



2.25 



v. 



,20 
,80 
.20 



Aristophanes, AieW olkenv. Teufel. 

2. Aufl. von Kaehler 2.70 

Arrian's Anabasis v. AUcht. I. Heft 1 . 80 

LL Heft 2.25 

Buchholz, Anthologie. L 4. Aufl. 1.80 

H. 3. Aufl 1.80 

*Caesar de bello Gallico von 

Doberenz-Dinter. 9. Aufl. Heft 1 



de bello civili von Doberenz- 
Dinter. 5. Aufl. 



-.90 
2.40 



Chrestomath. Ciceron. von Liiders. 

2. Aufl 2.70 

*Cicero de offlciis von Muller. . 2.25 
Cato maior von Lahmeyer. 

4. Aufl. [Vergr.] 

* v.Meifsner. 3. Aufl.. . . —.60 

und Somnium Scipionis 

von Meifsner. [Vergr.] 

de flnibus bonorum r.Holstein 2.70 

Somnium Scipionis Y.Meifsner. 

3. Aufl —.45 

* Laelius v. Lahmeyer. 4. Aufl. — .60 

v. Meifsner — .60 

— -- pro Plancio v. Kopke. 3. Aufl. 

von Landgraf 1.20 

* Rede f . Sestius v. Koch. 2. Afl. l . — 

* fiir Roscius v. Richter. 3. Aufl. 

v. Fleckeisen — .90 

* fiir Milo v. Richteru. Eberhard 

3. Aufl —.90 

fiir Murena von Koch-Landgraf 

2. Aufi 

* fiir Sulla v. Richter-Landgraf. 

2. Aufl 

* Redegegen Verres. IV.Buch 

von Richter. 3. Aufl. v. Eberhard 
* V.Buch. 2.A&.v.Eberhard 



-.90 

-.75 

L.50 
L.20 



*— Catilinar. Reden von Richter. 

5. Aufl. v. Eberhard 1. — 

* Rede fur Marcellns etc, v. 

Richter, 3. Aufl. von Eberhard . — .90 
divinatio in Caecil. v. Richter, 

2. Aufl. v. Eberhard — .45 

* I. u. II. Philippische Rede 

v. Koch u. Eberhard. 2. Aufl.. . —.90 
* fiir Archias v. Richter, 3. Aufl. 

v. Eberhard — .45 

* — — Rede iiber das Imperium 

v. Richter, 4. Aufl. v. Eberhard . — .60 

Briefe von Frey. 4. Aufl. . . 2.25 

* Tusculanen v. Heine. 3. Afl. 2.70 

Heft I Buch I. H 1.20 

— n — ni— v i.5o 

* de oratore v.Piderit. KpL 5.Afl. 4. 50 

Einzeln: 
6. Aufl. von 1 Harnecker. 

1. Heft. Buch I 1.80 

2. — Buch-II 1.50 

3. — Buch IH 1.50 



Ciceros partitiones oratoriae von 

Piderit 

Brutus von Piderit. 3. Aufl. 

Orator von Piderit. 2. Aufl. 

de legibus von DuMesnil . . 

de natura deorum v. Goethe. 



*Cornelius Nepos v. Siebelis. 11. Afl. 

von Ebeling 

* von Ordmann. 4. Aufl. . . . 

*Curtius Rufus v. Vogel. I. Band. 

3. Aufl 

* H. Band. 2. Aufl.. . . 

*Demosthenes v. Rehdantz u. Blafs. 

1. Heft. 7. Aufl 

* H Heft. I. Abt. 5. Aufl. 

H. Heft. H. Abt. 4. Aufl. 

Euripides v. Kinkel. I. Phoenissae 

von Wecklein. L Medea. 2. Aufl. 

n. Iphigenia in Tauris. 

2. Aufl 

m. Bacchen 

IV. Hippolytos 

*Herodot von Abicht. L Bd. 1. Hft. 

Buch I. 4. Aufl 

* LBand. 2.Heft.BuchH. 3.Afl. 

* II. Band. 1. Heft. Buch HI. 

3. Aufl 

* H. Band. 2. Heft. Buch IV. 

3. Aufl. . . 
* IH. Band. 



Buch V und VL 



3. Aufl 

* IV. Band. Buch. vn. 3. Aufl. 

* V. Band. Buch. VHI u. IX. 

3. Aufl 

Homers Odyssee von Ameis-Hentze. 

* L Band. 1. Heft. (Ges. I— VI.) 
9. Aufl 

* I. Band. 2. Heft. (VH— XH.) 
8. Aufl 

*H. Band. 1. Heft. (XILT— XVHI.) 
7. Aufl 

*H. Band. 2. Heft. (XIX— XXTV.) 

7. Aufl 

Anhang. 1. Heft. 4. Aufl. . . 

— 2.-3. Aufl. . . 

— 3.-2. Aufl. . . 

— 4.-2. Aufl. . . 
Ilias v. Ameis-Hentze. 

* I. Band. 1. Heft. 4. Aufl. . . 
2. - 



M \ 

1.— 

2.25 
2.— 
3.90 
2.40 
1.20 
— .75 
1.— 

2.10 
2.25 

1.20 
1.50 
1.80 
—.75 
1.80 

1.50 
1.50 
1.50 

1.80 
1.50 

1.50 

1.50 

1.80 
1.80 

1.80 



1.35 

1.35 

1.35 

1.35 
1.50 
1.20 
1.20 
1.20 



* 



* L — 

* I. — 
L — 

*IL — 

*H. — 

*II. — 

*LL — 
Anhang. 



3. 
4. 
1. 
2. 
3. 
4. 
1. 
2. 
3. 
4. 
5. 
6. 
7. 
8. 



Heft. 



3. Aufl. . 
3. Aufl. , 
3. Aufl. , 
2. Aufl. , 
2. Aufl. , 
2. Aufl. , 
2. Aufl. , 
2. Aufl. 
2. Aufl. , 
2. Aufl. , 
2. Aufl. , 



90 
90 
20 
20 
20 
20 
20 
1.50 
1.50 
1.50 
1.80 
1.20 
1.20 
1.50 
1.50 
1.80 



M. \ 
*Homers Ilias von La Roche. 6 Teile. 

*Teil I. Ges. 1—4. 3. Aufl. 1.50 

* — II. — 5—8. 3. Aufl. 1.50 

* — II f. — 9—12. 2. Aufl. 1.50 

* — IV. — 13—16. 2. Aufl. 1.50 

* — V. —'17—20. 2. Aufl. 1.50 

* — VI. — 21—24. 2. Aufl. 1.50 
* Horaz' Oden von Nauck. 13. Aufl. 2.25 
* Satiren u. Episteln v. Kriiger. 

I. Satiren. 12. Aufl 1.50 

II. Epistelu. 12. Aufl 1.50 

Sermonen von Fritzsche. L . 2.40 

n 2.— 

Jacofoy, Anthologie I. u. n. . . a 1.50 

Beide Teile in 1 Band ... 1.80 

Isokrates v.Schneider. I. Bd. 3. Aufl. 1 . 20 

II. Bandchen. 3. Aufl. . 1.80 

Livius, Buch 1. Von M. Muller. 

2. Aufl 1.50 

Buch 2 von M. Miiller . . . 1.50 

Buch 3 von Luterbacher ... 1.20 

Buch 4 von Luterbacher ... 1.20 

- — - Buch 5 von Luterbacher ... 1.20 

Buch 6 von Luterbacher ... 1.20 

Buch 7 von Luterbacher ... 1.20 

Buch 8 von Luterbacher ... 1.20 

Buch 21 von Wolfflin. 3. Aufl. 

von Luterbacher 1.20 

* — — Buch 22 von Wolfflin. 2. Aufl. 1.20 

* Buch 23 v. Wolfflin-Luterbacher 1 . 20 

* Buch 24 von H. J. Miiller. . 1.— 

Buch 25 von H. J. Miiller . . 1.20 

Buch 26 von Friedersdorff . . 1.20 

Buch 27 von Friedersdorff . . 1.20 

■ Buch 28 von Friedersdorff . . 1.20 

Lucian v.Jacobitz. I. Bdchn. 2. Aufl. 1.20 

n. Bandchen. 2. Aufl. . 1.20 

III. Bandchen 1.20 

Lykurgs Eede g. Leokrat. v. Rehdantz 2 . 25 
Lysias' Reden v. Frohberger. I. Bd. 

2. Aufl. v. Gebauer 4.50 

II. Band 1.50 

III. Band 1.50 

* kleinere Ausgabe ... 3. — 

Auch in 2 Heften a 1.50 

1. Heft. 2. Aufl. v. Gebauer. 
Orationes ex Sallusti, Livi, Curti 

Taciti libris selectae. Ed. Vogel 2.40 
*Ovids Metamorpliosen v. Siebelis 

u. Polle. L Heft. 14. Aufl. . 1.50 

* H. Heft. 12. Aufl.. 1.50 

Fasten von Peter. I. 3. Aufl. 2.70 

H. 3. Aufl. . . . —.90 

Phaedrus v. Siebelis-Polle. 6. Aufl. —.75 
*Platons Schriften. I.Bdchn.:Die 

Vertheidigungsrede d. Sokrates 

u. Kriton von Cron. 9. Aufl. . 1. — 

■■ : II. Bandchen.: Gorgias 

von J. Deuschle. 4. Aufl. v. Gron 2 . 10 

* II. Bandchen. Anhang 

v. Deuschle — .90 

* in. Bandchen. 1. Heft: 

Laches von Cron. 4. Aufl. . . — .75 

* HI. Bandchen. 2. Heft: 

Euthyphron v. Wohlrab. 3. Aufl. — .45 

* IV. Bandchen.: Prota- 

goras v. /. Deuschle. 4. AfL v. Cron 1 . 50 

* V.Bandchen.: Symposion 

von Hug. 2. Aufl 3. — 



*Platons Schriften. VI. Band- 
chen.: Phaedon von Wohlrab. 

2. Aufl.. . . . 1.50 

*Plautus' Komod. von E. J. Brix. 

I. Bdchn. Trinumm. 4. Aufl. 1.20 

H. — Captivi. 4. Aufl. . 1.— 

III. — Menaechmi. 3.Afl. 1.— 

IV. — " Milesglor. 2.Aufl. 1.50 
Plutarch's Biographien. I. Philo* 

poemen u. Mamininus v. Siefert. 

2. Aufl. von Blafs —.90 

n. Timoleon und Pyrrhos 

2. Aufl. von Blafs , 1.50 

HI. Themistokles und 

Perikles von Blafs. 2. Aufl. . . 1.50 
IV. Aristides und Cato 

von Blafs —.90 

V. Agis und Kleomenes 

von Blafs —.90 

VI. Tiberius et Gajus 

Gracchus von Blafs — -90 

Quintilian. X. Buch. Von G. T. A. 

Kriiger. 3. Aufl 1.— 

*Sophokles v. Wolff u. Bellermann. 

I. Ajax. 4. Aufi 1.50 

* IL Electra. 3. Aufl. .... 1.20 

* IH. Antigone. 4. Aufl 1.20 

* IV. Konig Oidipusi 3. Aufl.. 1.20 

* V. Oidipus auf Kolonos. ... 1.50 

Supplement. lect. graec. v.Hoffmann 1.50 

*Tacitus Histor. v. Heraeus. 1. 4. Afl. 1 . 80 

* H. 3. Aufl 1.80 

* Annalen v. Draeger. L 5. Aufi. 2.40 

* II. 3. Aufl 2.25 

* Agricolavon Draeger. 4.Aufl. — .60 

dialogus von Andresen. 2. Aufl. — *.90 

Terentius Hauton Timorumenos 

von Wagner. [Vergr.] 
Phormio von Dziatzko. 2. Aufl. 1.50 

Adelphoe von Dziatzko . . . 1.50 

Testamentum, novum, graece,von 

Zelle. I. Matthaus 1.80 

Theokrit v. Fritzsche. 3. Aufl. 2.70 

*Thukydides v. Bohme u. Widmann. 

I. Band. 1. Heft. 5. Aufl. v. W. 1.50 

*I. — 2.-4. Aufl. v. W. 1.50 

*H. — 1. — 4. Aufl. v. W. 1.50 

*H. — 2. — 3. Aufl. . . . 1.50 

*Vergils Aeneis von Kappes. L Hft. 

4. Aufl. 1.20 

* H. 3. Aufl. ... 1.20 

* — '- IH. 2. Aufl. ... 1.20 

* IV. 2. Aufl. . . . 1.20 

Bucolica u. Georgica v. Kappes 1 . 50 

*Xenophons Ananasis v. Vollbrecht. 

l.Bdchn. 8., 2 Bdchn, 7. Aufl. a 1.50 

* Memorahilien von R. Kuhner. 

5.Aufl 1.50 

* Cyropadie von Breitenbach. 

1 Heft. 4. Aufl. v. Biichsemchutz a 1 . 50 

* 2. Heft. 3. Aufl. 1.50 

* Griechische Geschichte von 

Biichsenschutz. I. Bandchen. 

5. Aufl 1.50 

* IL Bdchn. 4. Aufl. 1.50 

Agesilaus v. Giithling .... 1.50-